Instituto Biling&uumle IB  EducamadridEd.M.  CM logofse FSE

email
  • 91-7731854

 Política de privacidad

 

Error
  • JUser: :_load: No se ha podido cargar al usuario con 'ID': 52
Miércoles, 11 Marzo 2015 18:24

TEXTOS PARA TRADUCIR 2º DE BCHTO

Escrito por 
Valora este artículo
(0 votos)

CORNELIUS NEPOS

DE VIRIS ILLUSTRIBUS

      Las fechas del nacimiento y muerte de Nepote son desconocidas, pero fue contemporáneo de Cicerón (s. I a. C.) con quien sostuvo correspondencia epistolar; de Catulo, que le dedicó algunas de sus poesías, y de Ático, cuya amistad cultivó.

      Nepote permaneció alejado de la política, y consagró su vida a la labor histórica y literaria. Fruto de esta labor fueron su Chronica (obra cronológica dividida en tres libros), Exempla (relataban detalles sobre historia, instituciones, etc.), Vida de Catón el Censor, Vida de Cicerón, De viris illustribus (que comprendía al menos 16 libros, divididos en series: reyes, generales, historiadores, etc. Estaba dedicada a Ático), Poemas eróticos, y quizá una obra sobre geografía.

     

ANÍBAL

[1] HANNIBAL, Hamilcaris filius, Carthaginiensis. Si verum est, quod[1] nemo dubitat, ut populus Romanus omnes gentes virtute superarit[2], non est infitiandum Hannibalem tanto praestitisse ceteros imperatores prudentia, quanto populus Romanus antecedat fortitudine cunctas nationes. Nam quotienscumque cum eo congressus est in Italia, semper discessit superior. Quod[3] nisi domi[4] civium suorum invidia debilitatus esset, Romanos videtur superare potuisse. Sed multorum obtrectatio devicit unius virtutem. Hic autem velut hereditate relictum odium paternum erga Romanos sic conservavit, ut[5] prius animam quam[6] id deposuerit, qui quidem, cum[7] patria pulsus esset et alienarum opum indigeret, numquam destiterit animo bellare cum Romanis.

[2] Nam ut[8] omittam Philippum, quem absens hostem reddidit Romanis, omnium his temporibus potentissimus rex Antiochus fuit. Hunc tanta cupiditate incendit bellandi, ut[9] usque a rubro mari arma conatus sit inferre Italiae. Ad quem[10] cum[11] legati venissent Romani, qui[12] de eius voluntate explorarent darentque operam[13], consiliis clandestinis ut Hannibalem in suspicionem regi adducerent, tamquam ab ipsis corruptus alia atque antea[14] sentiret, neque id frustra fecissent idque Hannibal comperisset seque ab interioribus consiliis segregari vidisset, tempore dato adiit ad regem, eique cum multa de fide sua et odio in Romanos commemorasset[15], hoc adiunxit: `Pater meus' inquit `Hamilcar puerulo me[16], utpote non amplius VIIII annos nato, in Hispaniam imperator proficiscens Carthagine, Iovi optimo maximo hostias immolavit. Quae[17] divina res dum conficiebatur, quaesivit a me, vellemne[18] secum in castra proficisci. Id cum libenter accepissem atque ab eo petere coepissem, ne dubitaret ducere, tum ille `Faciam', inquit `si mihi fidem, quam postulo, dederis.' Simul me ad aram adduxit, apud quam sacrificare instituerat, eamque ceteris remotis[19] tenentem iurare iussit numquam me in amicitia cum Romanis fore[20]. Id ego ius iurandum patri datum usque ad hanc aetatem ita conservavi, ut[21] nemini dubium esse debeat, quin reliquo tempore eadem mente sim futurus[22]. Quare, si quid[23] amice de Romanis cogitabis[24], non imprudenter feceris, si me celaris[25]; cum quidem bellum parabis, te ipsum frustraberis, si non me in eo principem[26] posueris.' Hac igitur, qua diximus, aetate[27] cum patre in Hispaniam profectus est.

[3] Cuius[28] post obitum, Hasdrubale imperatore suffecto, equitatui omni praefuit. Hoc quoque interfecto exercitus summam imperii[29] ad eum detulit[30]. Id Carthaginem delatum publice comprobatum est. Sic Hannibal, minor V et XX annis natus imperator factus, proximo triennio omnes gentes Hispaniae bello subegit; Saguntum, foederatam civitatem, vi expugnavit; tres exercitus maximos comparavit. Ex his unum in Africam misit, alterum cum Hasdrubale fratre in Hispania reliquit, tertium in Italiam secum duxit. Saltum Pyrenaeum transiit. Quacumque iter fecit, cum omnibus incolis conflixit: neminem nisi victum dimisit. Ad Alpes posteaquam venit, quae Italiam ab Gallia seiungunt, quas nemo umquam cum exercitu ante eum praeter Herculem Graium transierat, quo facto[31] is hodie saltus Graius appellatur, Alpicos[32] conantes prohibere transitu concidit; loca patefecit, itinera muniit, effecit, ut ea elephantus ornatus ire posset, qua[33] antea unus homo inermis vix poterat repere. Hac copias traduxit in Italiamque pervenit.

[4] Conflixerat apud Rhodanum cum P. Cornelio Scipione consule eumque pepulerat. Cum hoc eodem Clastidi apud Padum decernit sauciumque inde ac fugatum dimittit. Tertio idem Scipio cum collega Tiberio Longo apud Trebiam adversus eum venit. Cum his manum conseruit, utrosque profligavit. Inde per Ligures Appenninum transiit, petens Etruriam. Hoc itinere adeo gravi morbo afficitur oculorum, ut[34] postea numquam dextro aeque bene usus sit. Qua valetudine cum[35] etiam tum premeretur lecticaque ferretur C. Flaminium consulem apud Trasumenum cum exercitu insidiis circumventum occidit neque multo post C. Centenium praetorem cum delecta manu saltus occupantem. Hinc in Apuliam pervenit. Ibi obviam ei venerunt duo consules, C. Terentius et L. Aemilius. Utriusque exercitus uno proelio fugavit, Paulum consulem occidit et aliquot praeterea consulares, in his Cn. Servilium Geminum, qui superiore anno fuerat consul.

[5] Hac pugna pugnata Romam profectus est nullo resistente. In propinquis urbi montibus moratus est. Cum aliquot ibi dies[36] castra habuisset et Capuam reverteretur, Q. Fabius Maximus, dictator Romanus, in agro Falerno ei se obiecit. Hic clausus locorum angustiis noctu sine ullo detrimento exercitus se expedivit; Fabioque, callidissimo imperatori, dedit verba[37]. Namque obducta nocte sarmenta in cornibus iuvencorum deligata incendit eiusque generis multitudinem magnam dispalatam immisit. Quo repentino obiecto visu tantum terrorem iniecit exercitui Romanorum, ut[38] egredi[39] extra vallum nemo sit ausus. Hanc post rem gestam non ita multis diebus M. Minucium Rufum, magistrum equitum pari ac dictatorem imperio[40], dolo productum in proelium fugavit. Tiberium Sempronium Gracchum, iterum consulem, in Lucanis absens in insidias inductum sustulit. M. Claudium Marcellum, quinquies consulem, apud Venusiam pari modo interfecit. Longum est omnia enumerare proelia. Quare hoc unum satis erit dictum, ex quo intellegi possit, quantus ille fuerit: quamdiu in Italia fuit, nemo ei in acie restitit, nemo adversus eum post Cannensem pugnam in campo castra posuit.

[6] Hinc invictus patriam defensum revocatus bellum gessit adversus P. Scipionem, filium eius, quem ipse primo apud Rhodanum, iterum apud Padum, tertio apud Trebiam fugarat[41]. Cum hoc exhaustis iam patriae facultatibus cupivit impraesentiarum bellum componere, quo valentior postea congrederetur[42]. In colloquium convenit; condiciones non convenerunt. Post id factum paucis diebus apud Zamam cum eodem conflixit: pulsus - incredibile dictu - biduo et duabus noctibus Hadrumetum pervenit, quod abest ab Zama circiter milia passuum trecenta. In hac fuga Numidae, qui simul cum eo ex acie excesserant, insidiati sunt ei; quos non solum effugit, sed etiam ipsos oppressit. Hadrumeti[43] reliquos e fuga collegit; novis dilectibus paucis diebus multos contraxit.

[7] Cum in apparando[44] acerrime esset occupatus, Carthaginienses bellum cum Romanis composuerunt. Ille nihilo setius exercitui postea praefuit resque in Africa gessit [itemque Mago frater eius] usque ad P. Sulpicium C. Aurelium consules. His enim magistratibus[45] legati Carthaginienses Romam venerunt, qui senatui populoque Romano gratias agerent, quod cum iis pacem fecissent, ob eamque rem corona aurea eos donarent simulque peterent, ut obsides eorum Fregellis essent captivique redderentur. His ex senatus consulto[46] responsum est: munus eorum gratum acceptumque esse; obsides, quo loco rogarent, futuros; captivos non remissuros, quod Hannibalem, cuius opera susceptum bellum foret, inimicissimum nomini Romano, etiamnum cum imperio apud exercitum haberent itemque fratrem eius Magonem[47]. Hoc responso Carthaginienses cognito[48] Hannibalem domum et Magonem revocarunt. Huc ut rediit, rex factus est, postquam praetor fuerat, anno secundo et vicesimo. Ut enim Romae consules, sic Carthagine quotannis annui bini reges creabantur. In eo magistratu pari diligentia se Hannibal praebuit, ac[49] fuerat in bello. Namque effecit, ex novis vectigalibus non solum ut[50] esset pecunia, quae Romanis ex foedere penderetur, sed etiam superesset, quae in aerario reponeretur. Deinde [anno post praeturam] M. Claudio L. Furio consulibus Roma legati Carthaginem venerunt. Hos Hannibal ratus sui exposcendi gratia missos[51], priusquam iis senatus daretur, navem ascendit clam atque in Syriam ad Antiochum profugit. Hac re palam facta Poeni naves duas, quae eum comprehenderent, si possent consequi, miserunt, bona eius publicarunt, domum a fundamentis disiecerunt, ipsum exulem iudicarunt.

[8] At Hannibal anno tertio, postquam domo profugerat, L. Cornelio Q. Minucio consulibus, cum V navibus Africam accessit in finibus Cyrenaeorum si forte Carthaginienses ad bellum Antiochi spe fiduciaque inducere posset, cui iam persuaserat, ut cum exercitibus in Italiam proficisceretur. Huc Magonem fratrem excivit. Id ubi Poeni resciverunt, Magonem eadem, qua fratrem, absentem affecerunt poena. Illi desperatis rebus cum solvissent naves ac vela ventis dedissent, Hannibal ad Antiochum pervenit. De Magonis interitu duplex memoria prodita est. Namque alii naufragio, alii a servolis ipsius interfectum[52] eum scriptum reliquerunt. Antiochus autem, si tam in agendo bello consiliis eius parere voluisset, quam[53] in suscipiendo instituerat, propius Tiberi quam Thermopylis de summa imperii dimicasset. Quem etsi multa stulte conari videbat, tamen nulla deseruit in re[54]. Praefuit paucis navibus, quas ex Syria iussus erat in Asiam ducere, hisque adversus Rhodiorum classem in Pamphylio mari conflixit. Quo[55] cum multitudine adversariorum sui superarentur, ipse, quo cornu rem gessit, fuit superior.

[9] Antiocho fugato verens, ne dederetur, quod sine dubio accidisset, si sui fecisset potestatem, Cretam ad Gortynios venit, ut ibi, quo[56] se conferret[57], consideraret. Vidit autem vir omnium callidissimus in magno se fore periculo, nisi quid providisset, propter avaritiam Cretensium. Magnam enim secum pecuniam portabat, de qua sciebat exisse famam. Itaque capit tale consilium. Amphoras complures complet plumbo, summas operit auro et argento. Eas praesentibus principibus deponit in templo Dianae, simulans se suas fortunas illorum fidei credere. His in errorem inductis statuas aeneas, quas secum portabat, omni sua pecunia complet easque in propatulo domi abicit. Gortynii templum magna cura custodiunt non tam a ceteris quam ab Hannibale, ne ille inscientibus iis tolleret secumque duceret.

[10] Sic conservatis suis rebus Poenus illusis Cretensibus omnibus[58] ad Prusiam in Pontum pervenit. Apud quem eodem animo fuit erga Italiam neque aliud quicquam egit quam regem armavit et exercuit adversus Romanos. Quem cum videret domesticis opibus minus esse robustum, conciliabat ceteros reges, adiungebat bellicosas nationes. Dissidebat ab eo Pergamenus rex Eumenes, Romanis amicissimus, bellumque inter eos gerebatur et mari et[59] terra; sed utrobique Eumenes plus valebat propter Romanorum societatem. Quo magis cupiebat eum Hannibal opprimi; quem si removisset, faciliora sibi cetera fore arbitrabatur. Ad hunc interficiundum talem iniit rationem. Classe paucis diebus erant decreturi. Superabatur navium multitudine; dolo erat pugnandum[60], cum par non esset armis. Imperavit quam plurimas[61] venenatas serpentes vivas colligi easque in vasa fictilia conici. Harum cum effecisset magnam multitudinem, die ipso, quo facturus erat navale proelium, classiarios convocat hisque praecipit, omnes ut in unam Eumenis regis concurrant navem[62], a ceteris tantum satis habeant se defendere. Id illos facile serpentium multitudine consecuturos. Rex autem in qua nave veheretur, ut scirent, se facturum. Quem si aut cepissent aut interfecissent, magno iis pollicetur praemio fore[63].

[11] Tali cohortatione militum facta classis ab utrisque in proelium deducitur. Quarum acie constituta, priusquam signum pugnae daretur, Hannibal, ut palam faceret suis, quo loco Eumenes esset, tabellarium in scapha cum caduceo mittit. Qui ubi ad naves adversariorum pervenit epistulamque ostendens se regem professus est quaerere, statim ad Eumenem deductus est, quod nemo dubitabat, quin aliquid de pace esset scriptum. Tabellarius ducis nave declarata suis eodem, unde erat egressus, se recepit. At Eumenes soluta epistula nihil in ea repperit, nisi quae ad irridendum[64] eum pertinerent. Cuius etsi causam mirabatur neque reperiebat, tamen proelium statim committere non dubitavit. Horum in concursu Bithynii Hannibalis praecepto universi navem Eumenis adoriuntur. Quorum vim rex cum sustinere non posset, fuga salutem petit; quam consecutus non esset, nisi intra sua praesidia se recepisset, quae in proximo litore erant collocata. Reliquae Pergamenae naves cum adversarios premerent acrius, repente in eas vasa fictilia, de quibus supra mentionem fecimus, conici coepta sunt. Quae iacta initio risum pugnantibus concitarunt, neque, quare id fieret, poterat intellegi. Postquam autem naves suas oppletas conspexerunt serpentibus, nova re perterriti, cum, quid potissimum vitarent, non viderent, puppes verterunt seque ad sua castra nautica rettulerunt. Sic Hannibal consilio arma Pergamenorum superavit neque tum solum, sed saepe alias[65] pedestribus copiis pari prudentia pepulit adversarios.

[12] Quae dum in Asia geruntur, accidit casu, ut legati Prusiae Romae apud T. Quintium Flamininum consularem cenarent atque ibi de Hannibale mentione facta ex his unus diceret eum in Prusiae regno esse. Id postero die Flamininus senatui detulit. Patres conscripti, qui Hannibale vivo numquam se sine insidiis futuros[66] existimarent, legatos in Bithyniam miserunt, in his Flamininum, qui ab rege peterent, ne inimicissimum suum secum haberet sibique dederet. His Prusia negare ausus non est: illud recusavit, ne id a se fieri postularent, quod adversus ius hospitii esset: ipsi, si possent, comprehenderent; locum ubi esset, facile inventuros[67]. Hannibal enim uno loco se tenebat, in castello, quod ei a rege datum erat muneri, idque sic aedificarat, ut[68] in omnibus partibus aedificii exitus haberet, scilicet verens, ne usu veniret, quod accidit. Huc cum legati Romanorum venissent ac multitudine domum eius circumdedissent, puer ab ianua prospiciens Hannibali dixit plures praeter consuetudinem armatos[69] apparere. Qui imperavit ei, ut omnes fores aedificii circumiret ac propere sibi nuntiaret, num eodem modo undique obsideretur. Puer cum celeriter, quid esset, renuntiasset omnisque exitus occupatos[70] ostendisset, sensit id non fortuito factum, sed se peti neque sibi[71] diutius vitam esse retinendam[72]. Quam[73] ne alieno arbitrio dimitteret, memor pristinarum virtutum venenum, quod semper secum habere consuerat, sumpsit.

[13] Sic vir fortissimus, multis variisque perfunctus laboribus, anno acquievit septuagesimo. Quibus consulibus interierit[74], non convenit. Namque Atticus M. Claudio Marcello Q. Fabio Labeone consulibus mortuum in annali suo scriptum reliquit, at Polybius L. Aemilio Paulo Cn. Baebio Tamphilo, Sulpicius autem Blitho P. Cornelio Cethego M. Baebio Tamphilo. Atque hic tantus vir tantisque bellis districtus nonnihil temporis tribuit litteris. Namque aliquot eius libri sunt, Graeco sermone confecti, in his ad Rhodios de Cn. Manlii Volsonis in Asia rebus gestis. Huius belli gesta multi memoriae prodiderunt, sed ex his duo, qui cum eo in castris fuerunt simulque vixerunt, quamdiu fortuna passa est, Silenus et Sosylus Lacedaemonius. Atque hoc Sosylo Hannibal litterarum Graecarum usus est doctore. Sed nos tempus est huius libri facere finem et Romanorum explicare imperatores, quo facilius[75] collatis utrorumque factis[76], qui viri praeferendi[77] sint[78], possit[79] iudicari.

TEMÍSTOCLES

[1] Themistocles, Neoclis filius, Atheniensis. Huius vitia ineuntis adulescentiae[80] magnis sunt emendata virtutibus, adeo ut[81] anteferatur huic nemo, pauci pares putentur. Sed ab initio est ordiendum[82]. Pater eius, Neocles, generosus[83] fuit. Is uxorem Acarnanam civem duxit, ex qua natus est Themistocles. Qui, cum minus esset probatus parentibus[84], quod et liberius vivebat et rem familiarem neglegebat, a patre exheredatus est. Quae contumelia non fregit eum, sed erexit. Nam, cum iudicasset sine summa industria non posse eam exstingui, totum se dedidit rei publicae, diligentius amicis famaeque serviens. Multum in iudiciis privatis versabatur, saepe in contionem populi prodibat; nulla res maior[85] sine eo gerebatur; celeriter quae opus erant reperiebat, facile eadem oratione explicabat; neque minus in rebus gerendis promptus quam excogitandis erat[86], quod et de instantibus[87], ut ait Thucydides, verissime iudicabat et de futuris callidissime coniciebat. Quo factum est ut brevi tempore illustraretur[88].

[2] Primus autem gradus capessendae rei publicae[89] bello Corcyraeo; ad quod gerendum praetor a populo factus, non solum praesenti bello, sed etiam reliquo tempore ferociorem reddidit civitatem. Nam, cum pecunia publica quae ex metallis[90] redibat largitione magistratuum quotannis interiret, ille persuasit populo ut ea pecunia classis centum navium aedificaretur. Qua celeriter effecta, primum Corcyraeos fregit, deinde, maritimos praedones consectando, mare tutum reddidit; in quo cum divitiis ornavit, tum etiam[91] peritissimos belli navalis fecit Athenienses. Id quantae saluti fuerit universae Graeciae[92] bello cognitum est Persico. Nam, cum Xerxes et mari et terra bellum universae inferret Europae, cum tantis copiis quantas neque ante neque postea habuit quisquam (huius enim classis mille et ducentarum navium longarum fuit, quam duo millia onerariarum sequebantur, terrestres autem exercitus septingenta millia peditum, equitum quadringenta millia fuerunt); huius de adventu cum fama in Graeciam esset perlata[93], Athenienses miserunt legatos Delphos cunsultum quidnam facerent. Deliberantibus Pythia respondit ut moenibus ligneis se munirent. Id responsum quo valeret[94] cum intellegeret nemo, Themistocles persuasit consilium esse Apollinis ut naves se suaque conferrent: eum enim a deo significari murum ligneum. Tali consilio probato addunt ad superiores totidem naves triremes suaque omnia, quae moveri poterant, partim Salamina, partim Troezena deportant; arcem sacerdotibus paucisque maioribus natu[95] ac sacra procuranda tradunt, reliquum oppidum relinquunt.

[3] Huius consilium plerisque civitatibus displicebat et in terra dimicari magis placebat. Itaque missi sunt delecti cum Leonida, Lacedaemoniorum rege, qui Thermopylas occuparent longiusque barbaros progredi non paterentur. Hi vim hostium non sustinuerunt eoque loco omnes interierunt. At classis communis Graeciae trecentarum navium, in qua ducentae erant Atheniensium, primum apud Artemisium inter Euboeam continentemque terram cum classiariis regis conflixit. Angustias enim Themistocles quaerebat, ne multitudine circuiretur. Hic etsi pari proelio discesserant, tamen eodem loco non sunt ausi manere, quod erat periculum, ne, si pars navium adversariorum Euboeam superasset, ancipiti premerentur periculo. Quo factum est, ut ab Artemisio discederent et exadversum Athenas apud Salamina classem suam constituerent.

[4] At Xerxes Thermopylis expugnatis protinus accessit astu idque nullis defendentibus, interfectis sacerdotibus, quos in arce invenerat, incendio delevit. Cuius flamma perterriti classiarii, cum manere non auderent et plurimi hortarentur, ut domos suas discederent moenibusque se defenderent, Themistocles unus restitit et universos pares esse posse aiebat, dispersos testabatur perituros[96] idque Eurybiadi, regi Lacedaemoniorum, qui tum summae imperii praeerat, fore affirmabat. Quem cum minus, quam vellet, moveret, noctu de servis suis, quem habuit fidelissimum, ad regem misit, ut ei nuntiaret suis verbis adversarios eius in fuga esse: qui si discessissent, maiore cum labore et longinquiore tempore bellum confecturum, cum singulos consectari cogeretur; quos si statim aggrederetur, brevi universos oppressurum[97]. Hoc eo valebat, ut ingratis ad depugnandum[98] omnes cogerentur. Hac re audita barbarus, nihil doli subesse credens, postridie alienissimo sibi loco, contra opportunissimo hostibus, adeo angusto mari conflixit, ut[99] eius multitudo navium explicari non potuerit. Victus ergo est magis etiam consilio Themistocli quam armis Graeciae.

[5] Hic etsi male rem gesserat, tamen tantas habebat reliquias copiarum, ut[100] etiam tum his opprimere posset hostes. Iterum ab eodem gradu depulsus est. Nam Themistocles verens, ne[101] bellare perseveraret, certiorem eum fecit id agi, ut pons, quem ille in Hellesponto fecerat, dissolveretur ac reditu in Asiam excluderetur, idque ei persuasit. Itaque qua sex mensibus iter fecerat, eadem minus diebus XXX in Asiam reversus est seque a Themistocle non superatum, sed conservatum iudicavit. Sic unius viri prudentia Graecia liberata est Europaeque succubuit Asia. Haec altera victoria[102], quae cum Marathonio possit comparari tropaeo. Nam pari modo apud Salamina parvo numero navium maxima post hominum memoriam classis est devicta.

[6] Magnus hoc bello Themistocles fuit neque minor in pace. Cum enim Phalerico portu neque magno neque bono Athenienses uterentur, huius consilio triplex Piraei portus constitutus est isque moenibus circumdatus, ut ipsam urbem dignitate aequiperaret, utilitate superaret. Idem muros Atheniensium restituit praecipuo suo periculo. Namque Lacedaemonii causam idoneam nacti propter barbarorum excursiones, qua[103] negarent oportere extra Peloponnesum ullam urbem muros habere, ne essent loca munita, quae hostes possiderent, Athenienses aedificantes prohibere sunt conati. Hoc longe alio[104] spectabat, atque videri volebant. Athenienses enim duabus victoriis, Marathonia et Salaminia, tantam gloriam apud omnes gentes erant consecuti, ut[105] intellegerent Lacedaemonii de principatu sibi cum his certamen fore. Quare eos quam infirmissimos esse volebant. Postquam autem audierunt muros instrui[106], legatos Athenas miserunt, qui id fieri vetarent[107]. Eis praesentibus desierunt ac se de ea re legatos ad eos missuros[108] dixerunt. Hanc legationem suscepit Themistocles et solus primo profectus est; reliqui legati ut tum exirent, cum satis alti[109] tuendo[110] muri exstructi viderentur, praecepit[111]: interim omnes, servi atque liberi, opus facerent neque ulli loco parcerent, sive sacer, sive privatus esset sive publicus, et undique, quod idoneum ad muniendum[112] putarent, congererent. Quo[113] factum est, ut Atheniensium muri ex sacellis sepulcrisque constarent.

[7] Themistocles autem ut Lacedaemonem venit, adire ad magistratus noluit et dedit operam, ut quam longissime tempus duceret, causam interponens se collegas exspectare. Cum Lacedaemonii quererentur opus nihilo minus fieri eumque in ea re conari fallere, interim reliqui legati sunt consecuti. A quibus cum audisset non multum superesse munitionis, ad ephoros Lacedaemoniorum accessit, penes quos summum erat imperium, atque apud eos contendit falsa iis esse delata: quare aequum esse illos viros bonos nobilesque mittere, quibus fides haberetur, qui rem explorarent; interea se obsidem retinerent. Gestus est ei mos, tresque legati functi summis honoribus Athenas missi sunt. Cum his collegas suos Themistocles iussit proficisci hisque praedixit, ut ne prius[114] Lacedaemoniorum legatos dimitterent quam ipse esset remissus. Hos postquam Athenas pervenisse ratus est, ad magistratum senatumque Lacedaemoniorum adiit et apud eos liberrime professus est: Atheniensis[115]: suo consilio, quod communi iure gentium facere possent, deos publicos suosque patrios ac penates, quo facilius ab hoste possent defendere, muris saepsisse neque in eo, quod inutile esset Graeciae, fecisse. Nam illorum urbem ut propugnaculum oppositum esse barbaris; apud quam iam bis classes regias fecisse naufragium. Lacedaemonios autem male et iniuste facere, qui id potius intuerentur, quod ipsorum dominationi, quam quod universae Graeciae utile esset[116]. Quare, si suos legatos recipere vellent, quos Athenas miserant, se remitterent; aliter illos numquam in patriam essent recepturi.

[8] Tamen non effugit civium suorum invidiam. Namque ob eundem timorem, quo damnatus erat Miltiades, testularum suffragiis e civitate eiectus Argos habitatum concessit[117]. Hic[118] cum [propter multas eius virtutes] magna cum dignitate viveret, Lacedaemonii legatos Athenas miserunt, qui eum absentem accusarent, quod societatem cum rege Perse ad Graeciam opprimendam[119] fecisset. Hoc crimine absens proditionis damnatus est. Id ut audivit, quod non satis tutum se Argis videbat, Corcyram demigravit. Ibi cum cives principes animadvertisset timere ne[120] propter se bellum iis Lacedaemonii et Athenienses indicerent, ad Admetum, Molossum regem, cum quo ei[121] hospitium erat, confugit. Huc cum venisset et in praesentia[122] rex abesset quo maiore religione se receptum tueretur[123], filiam eius parvulam arripuit et cum ea se in sacrarium, quod summa colebatur caerimonia, coniecit. Inde non prius egressus est, quam rex eum data dextra in fidem reciperet; quam praestitit. Nam cum ab Atheniensibus et Lacedaemoniis exposceretur publice, supplicem non prodidit monuitque, ut consuleret sibi: difficile enim esse in tam propinquo loco tuto eum versari[124]. Itaque Pydnam eum deduci iussit et, quod satis esset praesidii[125], dedit. Hic in navem omnibus ignotus nautis escendit. Quae cum tempestate maxima Naxum ferretur, ubi tum Atheniensium erat exercitus, sensit Themistocles, si eo pervenisset, sibi esse pereundum[126]. Hac necessitate coactus domino navis, quis sit, aperit, multa pollicens, si se conservasset. At ille clarissimi viri captus misericordia diem noctemque procul ab insula in salo navem tenuit in ancoris neque quemquam ex ea exire passus est. Inde Ephesum pervenit ibique Themistoclen exponit; cui ille pro meritis postea gratiam rettulit.

[9] Scio plerosque ita scripsisse, Themistoclen Xerxe regnante in Asiam transisse. Sed ego potissimum Thucydidi credo, quod aetate proximus de iis, qui illorum temporum historiam reliquerunt, et eiusdem civitatis fuit. Is autem ait ad Artaxerxen eum venisse atque his verbis epistulam misisse: Themistocles veni ad te, qui plurima mala omnium Graiorum in domum tuam intuli, quamdiu mihi necesse fuit adversum patrem tuum bellare patriamque meam defendere. Idem multo plura bona feci, postquam in tuto ipse et ille in periculo esse coepit. Nam cum in Asiam reverti vellet proelio apud Salamina facto, litteris eum certiorem feci id agi, ut pons, quem in Hellesponto fecerat, dissolveretur atque ab hostibus circumiretur; quo nuntio ille periculo est liberatus. Nunc autem confugi ad te exagitatus a cuncta Graecia, tuam petens amicitiam. Quam si ero adeptus[127], non minus me bonum amicum habebis, quam fortem inimicum ille expertus est. Te autem rogo, ut de iis rebus, quas tecum colloqui volo, annuum mihi tempus des eoque transacto ad te venire patiaris.'

[10] Huius rex animi magnitudinem admirans cupiensque talem virum sibi conciliari veniam dedit. Ille omne illud tempus litteris sermonique Persarum se dedidit; quibus adeo eruditus est, ut[128] multo commodius dicatur apud regem verba fecisse, quam ii poterant qui in Perside erant nati. Hic cum multa regi esset pollicitus gratissimumque illud, si suis uti consiliis vellet, illum Graeciam bello oppressurum[129], magnis muneribus ab Artaxerxe donatus in Asiam rediit domiciliumque Magnesiae sibi constituit. Namque hanc urbem ei rex donarat, his quidem verbis: quae ei panem praeberet - ex qua regione quinquaginta talenta quotannis redibant -; Lampsacum autem, unde vinum sumeret; Myunta, ex qua opsonium haberet[130]. Huius ad nostram memoriam monumenta manserunt duo: sepulcrum prope oppidum, in quo est sepultus; statua in foro Magnesiae. De cuius morte multimodis apud plerosque scriptum est; sed nos eundem potissimum Thucydidem auctorem probamus, qui illum ait Magnesiae morbo mortuum neque negat fuisse famam venenum sua sponte sumpsisse, cum se, quae regi de Graecia opprimenda[131] pollicitus esset, praestare posse desperaret. Idem ossa eius clam in Attica ab amicis sepulta[132], quoniam legibus non concederetur, quod proditionis esset damnatus, memoriae prodidit.

C. IULIUS CAESAR

COMMENTARIORUM DE BELLO GALLICO

LIBER PRIMUS

[1] Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur. Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit. Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt[133], minimeque ad eos mercatores saepe[134] commeant atque ea quae ad effeminandos animos[135] pertinent[136] important, proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt. Qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere cotidianis proeliis cum Germanis contendunt, cum aut suis finibus eos prohibent aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. Eorum una pars, quam Gallos obtinere[137] dictum est, initium capit a flumine Rhodano, continetur Garumna flumine, Oceano, finibus Belgarum, attingit etiam ab Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum, vergit[138] ad septentriones. Belgae ab extremis Galliae finibus oriuntur[139], pertinent ad inferiorem partem fluminis Rheni, spectant in septentrionem et orientem solem. Aquitania a Garumna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceani quae est ad Hispaniam pertinet; spectat inter occasum solis et septentriones.

[2] Apud Helvetios longe[140] nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix. Is M. Messala, [et P.] M. Pisone consulibus regni cupiditate inductus coniurationem nobilitatis fecit et civitati persuasit ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent: perfacile esse, cum virtute omnibus praestarent, totius Galliae imperio potiri. Id hoc facilius iis persuasit, quod undique loci natura Helvetii continentur: una ex parte flumine Rheno latissimo atque altissimo, qui agrum Helvetium a Germanis dividit; altera ex parte monte Iura altissimo, qui est inter Sequanos et Helvetios; tertia lacu Lemanno et flumine Rhodano, qui provinciam nostram ab Helvetiis dividit. His rebus fiebat ut et minus late vagarentur et minus facile finitimis bellum inferre possent; qua ex parte homines bellandi cupidi magno dolore adficiebantur. Pro multitudine autem hominum et pro gloria belli atque fortitudinis angustos se fines habere arbitrabantur, qui in longitudinem milia passuum CCXL, in latitudinem CLXXX patebant.

[3] His rebus adducti et auctoritate Orgetorigis permoti constituerunt ea quae ad proficiscendum pertinerent comparare, iumentorum et carrorum quam maximum numerum[141] coemere, sementes quam maximas facere, ut in itinere copia frumenti suppeteret, cum proximis civitatibus pacem et amicitiam confirmare. Ad eas res conficiendas[142] biennium sibi satis esse duxerunt[143]; in tertium annum profectionem lege confirmant. Ad eas res conficiendas Orgetorix deligitur. Is sibi legationem ad civitates suscipit[144]. In eo itinere persuadet Castico, Catamantaloedis filio, Sequano, cuius pater regnum in Sequanis multos annos obtinuerat et a senatu populi Romani amicus appellatus erat, ut regnum in civitate sua occuparet, quod pater ante habuerit; itemque Dumnorigi Haeduo, fratri Diviciaci, qui eo tempore principatum in civitate obtinebat ac maxime plebi acceptus erat, ut idem conaretur persuadet eique filiam suam in matrimonium dat. Perfacile factu esse illis probat conata perficere, propterea quod ipse suae civitatis imperium obtenturus esset: non esse dubium quin totius Galliae plurimum Helvetii possent; se suis copiis suoque exercitu illis regna conciliaturum[145] confirmat. Hac oratione adducti inter se fidem et ius iurandum dant et regno occupato per tres potentissimos ac firmissimos populos totius Galliae sese potiri posse sperant.

[4] Ea res est Helvetiis per indicium[146] enuntiata. Moribus suis Orgetoricem ex vinculis causam dicere[147] coegerunt; damnatum poenam sequi oportebat, ut igni cremaretur. Die constituta causae dictionis Orgetorix ad iudicium omnem suam familiam, ad hominum milia decem, undique coegit, et omnes clientes obaeratosque suos, quorum magnum numerum habebat, eodem conduxit; per eos ne causam diceret se eripuit. Cum civitas ob eam rem incitata armis ius suum exequi[148] conaretur multitudinemque hominum ex agris magistratus cogerent, Orgetorix mortuus est; neque abest suspicio[149], ut Helvetii arbitrantur, quin ipse sibi mortem consciverit.

[5] Post eius mortem nihilo minus Helvetii id quod constituerant facere conantur, ut e finibus suis exeant. Ubi iam se ad eam rem paratos esse arbitrati sunt, oppida sua omnia, numero ad duodecim, vicos ad quadringentos, reliqua privata aedificia incendunt; frumentum omne, praeter quod secum portaturi erant[150], comburunt, ut domum reditionis spe sublata paratiores ad omnia pericula subeunda[151] essent; trium mensum molita cibaria[152] sibi quemque domo efferre iubent. Persuadent Rauracis et Tulingis et Latobrigis finitimis, uti[153] eodem usi[154] consilio oppidis suis vicisque exustis una cum iis proficiscantur, Boiosque, qui trans Rhenum incoluerant et in agrum Noricum transierant Noreiamque oppugnabant, receptos ad se socios sibi adsciscunt.

[6] Erant omnino itinera duo, quibus itineribus domo exire possent: unum per Sequanos, angustum et difficile, inter montem Iuram et flumen Rhodanum, vix qua[155] singuli[156] carri ducerentur, mons autem altissimus impendebat[157], ut[158] facile perpauci prohibere possent; alterum per provinciam nostram, multo facilius atque expeditius, propterea quod inter fines Helvetiorum et Allobrogum, qui nuper pacati erant, Rhodanus fluit isque non nullis locis vado transitur[159]. Extremum oppidum Allobrogum est proximumque Helvetiorum finibus Genava. Ex eo oppido pons ad Helvetios pertinet. Allobrogibus sese[160] vel persuasuros, quod nondum bono animo in populum Romanum viderentur, existimabant vel vi coacturos[161] ut per suos fines eos ire paterentur. Omnibus rebus ad profectionem comparatis diem dicunt, qua die ad ripam Rhodani omnes conveniant. Is dies erat a. d. V. Kal. Apr. L. Pisone, A. Gabinio consulibus.

[7] Caesari cum id nuntiatum esset, eos per provinciam nostram iter facere conari, maturat ab urbe proficisci et quam maximis potest itineribus[162] in Galliam ulteriorem contendit et ad Genavam pervenit. Provinciae toti quam maximum potest militum numerum imperat (erat omnino in Gallia ulteriore legio una), pontem, qui erat ad Genavam, iubet rescindi. Ubi de eius adventu Helvetii certiores facti sunt, legatos ad eum mittunt nobilissimos civitatis, cuius legationis Nammeius et Verucloetius principem locum obtinebant, qui dicerent[163] sibi esse in animo sine ullo maleficio iter per provinciam facere, propterea quod aliud iter haberent nullum: rogare ut eius voluntate id sibi facere liceat[164]. Caesar, quod memoria tenebat L. Cassium consulem occisum exercitumque eius ab Helvetiis pulsum et sub iugum missum, concedendum non putabat; neque homines inimico animo, data facultate per provinciam itineris faciundi[165], temperaturos[166] ab iniuria et maleficio existimabat. Tamen, ut spatium intercedere posset dum milites quos imperaverat convenirent, legatis respondit diem se ad deliberandum sumpturum[167]: si quid vellent, ad Id. April. reverterentur[168].

[8] Interea ea legione quam secum habebat militibusque, qui ex provincia convenerant, a lacu Lemanno, qui in flumen Rhodanum influit, ad montem Iuram, qui fines Sequanorum ab Helvetiis dividit, milia passuum XVIIII murum in altitudinem pedum sedecim fossamque perducit[169]. Eo opere perfecto praesidia disponit, castella communit, quo[170] facilius, si se invito[171] transire conentur, prohibere possit. Ubi ea dies quam constituerat cum legatis venit et legati ad eum reverterunt, negat se more[172] et exemplo populi Romani posse iter ulli per provinciam dare et, si vim facere conentur, prohibiturum[173] ostendit. Helvetii ea spe deiecti[174] navibus iunctis ratibusque compluribus factis, alii vadis Rhodani, qua[175] minima altitudo fluminis erat, non numquam interdiu, saepius noctu si perrumpere possent conati, operis munitione et militum concursu et telis repulsi, hoc conatu destiterunt.

[9] Relinquebatur una per Sequanos via, qua Sequanis invitis propter angustias ire non poterant. His cum sua sponte persuadere non possent, legatos ad Dumnorigem Haeduum mittunt, ut eo deprecatore[176] a Sequanis impetrarent. Dumnorix gratia[177] et largitione apud Sequanos plurimum poterat et Helvetiis erat amicus, quod ex ea civitate Orgetorigis filiam in matrimonium duxerat, et cupiditate regni adductus novis rebus studebat[178] et quam plurimas civitates suo beneficio habere obstrictas volebat. Itaque rem suscipit et a Sequanis impetrat[179] ut per fines suos Helvetios ire patiantur, obsidesque uti inter sese dent perficit: Sequani, ne itinere Helvetios prohibeant, Helvetii, ut sine maleficio et iniuria transeant.

[10] Caesari renuntiatur Helvetiis esse in animo per agrum Sequanorum et Haeduorum iter in Santonum fines facere, qui non longe a Tolosatium finibus absunt, quae civitas est in provincia. Id si fieret, intellegebat magno cum periculo provinciae futurum[180] ut homines bellicosos, populi Romani inimicos, locis patentibus maximeque frumentariis finitimos haberet. Ob eas causas ei munitioni quam fecerat T. Labienum legatum praeficit; ipse in Italiam magnis itineribus contendit duasque ibi legiones conscribit et tres, quae circum Aquileiam hiemabant, ex hibernis educit et, qua proximum iter in ulteriorem Galliam per Alpes erat, cum his quinque legionibus ire contendit. Ibi Ceutrones et Graioceli et Caturiges locis superioribus occupatis itinere exercitum prohibere conantur. Compluribus his proeliis pulsis ab Ocelo, quod est oppidum citerioris provinciae extremum, in fines Vocontiorum ulterioris provinciae die septimo pervenit; inde in Allobrogum fines, ab Allobrogibus in Segusiavos exercitum ducit. Hi sunt extra provinciam trans Rhodanum primi.

[11] Helvetii iam per angustias et fines Sequanorum suas copias traduxerant et in Haeduorum fines pervenerant eorumque agros populabantur. Haedui, cum se suaque ab iis defendere non possent, legatos ad Caesarem mittunt rogatum[181] auxilium: ita se omni tempore de populo Romano meritos esse ut paene in conspectu exercitus nostri agri vastari, liberi [eorum] in servitutem abduci, oppida expugnari non debuerint.[182] Eodem tempore quo Haedui Ambarri, necessarii et consanguinei Haeduorum, Caesarem certiorem faciunt sese depopulatis agris non facile ab oppidis vim hostium prohibere. Item Allobroges, qui trans Rhodanum vicos possessionesque habebant, fuga se ad Caesarem recipiunt et demonstrant sibi praeter agri solum nihil esse reliqui. Quibus rebus adductus Caesar non expectandum sibi[183] statuit dum, omnibus fortunis sociorum consumptis, in Santonos Helvetii pervenirent.

[12] Flumen est Arar, quod per fines Haeduorum et Sequanorum in Rhodanum influit, incredibili lenitate, ita ut oculis in utram partem fluat iudicari non possit. Id Helvetii ratibus ac lintribus iunctis transibant. Ubi per exploratores Caesar certior factus est tres iam partes copiarum Helvetios id flumen traduxisse, quartam vero partem citra flumen Ararim reliquam esse, de tertia vigilia cum legionibus tribus e castris profectus ad eam partem pervenit quae nondum flumen transierat. Eos impeditos et inopinantes adgressus magnam partem eorum concidit; reliqui sese fugae mandarunt atque in proximas silvas abdiderunt. Is pagus appellabatur Tigurinus; nam omnis civitas Helvetia in quattuor pagos divisa est. Hic pagus unus, cum domo exisset, patrum nostrorum memoria L. Cassium consulem interfecerat et eius exercitum sub iugum miserat. Ita sive casu sive consilio deorum immortalium quae pars civitatis Helvetiae insignem calamitatem populo Romano intulerat, ea princeps poenam persolvit. Qua in re Caesar non solum publicas, sed etiam privatas iniurias ultus est, quod eius soceri L. Pisonis avum, L. Pisonem legatum, Tigurini eodem proelio quo Cassium interfecerant.

[13] Hoc proelio facto, reliquas copias Helvetiorum ut consequi posset, pontem in Arari faciendum[184] curat atque ita exercitum traducit. Helvetii repentino eius adventu commoti cum id quod ipsi diebus XX aegerrime confecerant, ut flumen transirent, illum uno die fecisse intellegerent[185], legatos ad eum mittunt; cuius legationis Divico princeps fuit, qui bello Cassiano dux Helvetiorum fuerat. Is ita cum Caesare egit: si pacem populus Romanus cum Helvetiis faceret, in eam partem ituros atque ibi futuros

Helvetios ubi eos Caesar constituisset atque esse voluisset; sin bello persequi perseveraret, reminisceretur et veteris incommodi populi Romani et pristinae virtutis Helvetiorum. Quod improviso unum pagum adortus esset, cum ii qui flumen transissent suis auxilium ferre non possent, ne ob eam rem aut suae magnopere virtuti tribueret aut ipsos despiceret. Se ita a patribus maioribusque suis didicisse, ut magis virtute contenderent quam dolo aut insidiis niterentur. Quare ne committeret ut is locus ubi constitissent ex calamitate populi Romani et internecione exercitus nomen caperet aut memoriam proderet[186].

[15] Postero die castra ex eo loco movent. Idem facit Caesar equitatumque omnem, ad numerum quattuor milium, quem ex omni provincia et Haeduis atque eorum sociis coactum habebat, praemittit, qui videant[187] quas in partes hostes iter faciant[188]. Qui cupidius novissimum agmen[189] insecuti alieno loco[190] cum equitatu Helvetiorum proelium committunt; et pauci de nostris cadunt. Quo proelio sublati[191] Helvetii, quod quingentis equitibus tantam multitudinem equitum propulerant, audacius subsistere non numquam et novissimo agmine proelio nostros lacessere coeperunt. Caesar suos a proelio continebat, ac satis habebat in praesentia hostem rapinis, pabulationibus populationibusque prohibere. Ita dies circiter XV iter fecerunt uti inter novissimum hostium agmen et nostrum primum non amplius quinis aut senis milibus passuum interesset.

[16] Interim cotidie Caesar Haeduos frumentum, quod essent publice polliciti, flagitare. Nam propter frigora [quod Gallia sub septentrionibus, ut ante dictum est, posita est,] non modo frumenta in agris matura non erant, sed ne pabuli quidem satis magna copia suppetebat; eo autem frumento quod flumine Arari navibus subvexerat propterea uti minus poterat quod iter ab Arari Helvetii averterant, a quibus discedere nolebat. Diem ex die ducere Haedui: conferri, comportari, adesse dicere. Ubi se diutius duci intellexit et diem instare quo die frumentum militibus metiri oporteret, convocatis eorum principibus, quorum magnam copiam in castris habebat, in his Diviciaco et Lisco, qui summo magistratui praeerat, quem vergobretum appellant Haedui, qui creatur annuus et vitae necisque in suos habet potestatem, graviter eos accusat, quod, cum neque emi neque ex agris sumi possit, tam necessario


[1] Quod: “cosa que”

[2] Superarit = superaverit. Perfecto sincopado

[3] Quod: “pues”

[4] Domi: locativo “en su patria”

[5] Sic… ut: consecutivo

[6] Prius… quam

[7] Cum: cum histórico

[8] Ut: final

[9] Tanta… ut: consecutivo

[10] Ad quem: falso relativo, se traduce por un demostrativo

[11] Cum: histórico

[12] Qui… explorarent: Relativo más Subjuntivo con valor final “para que pusieran a prueba”

[13] Dare operam: “aplicarse a”,” dedicarse a”

[14] Alia atque antea. “de manera diferente que antes

[15] Commemorasset: Perfecto sincopado

[16] Puerulo me: Ablativo Absoluto: “siendo yo pequeñito”

[17] Quae: falso relativo

[18] Vellemne: vellem Imperfecto de Subj. de volo; –ne interrogativo enclítico

[19] Ceteris remotis: Ablativo Absoluto

[20] Fore = futurum ese: Infinitivo de futuro de sum

[21] Ita… ut

[22] Sim futurus: Presente de Subjuntivo de la Perifrástica Activa

[23] Quid: indefinido “algo”

[24] Si… cogitabis: “si pensaras”

[25] Non imprudenter feceris, si me celaris: “no actuarías imprudentemente, si me lo ocultaras”

[26] Principem: predicativo

[27] Hac aetate, qua diximus

[28] Cuius: falso relativo

[29] Summam imperii: “el mando supremo”

[30] Detulit: del verbo defero

[31] Quo facto: adjetivo relativo “hecho por el que”

[32] Alpicos: “a los habitantes de los Alpes”

[33] Ea… qua: “por allí por donde”

[34] Adeo… ut

[35] Qua valetudine cum… premeretur…ferretur = cum qua valetudine… premeretur… ferretur: Cum histórico

[36] Aliquot dies

[37] Dare verba: “engañar”

[38] Tantum… ut

[39] Egredi: infinitivo de egredior

[40] Pari ac dictatorem imperio: “con un poder similar al dictador”

[41] Fugarat: Perfecto sincopado

[42] Quo valentior postea congrederetur: “para volver después con más fuerza”

[43] Locativo

[44] In apparando: Ablativo de Gerundio “en preparar”

[45] His magistratibus: “durante estas magistraturas”

[46] Ex senatus consulto: “según un senadoconsulto”

[47] Munus eorum… fratrem eius Magonem: Estilo indirecto: “que su regalo era grato y aceptado; que los rehenes estarían en el lugar que pidieran; que no pondrían en libertad a los prisioneros, porque, a Aníbal, con cuya cooperación había sido emprendida la guerra, el mayor enemigo del nombre romano, aún lo tenían al frente de su ejército e igualmente a su hermano Magón”.

[48] Hoc responso Carthaginienses cognito: ordenarlo así Hoc responso cognito, Carthaginienses…

[49] Pari… ac: “semejante a…”, “igual que…”

[50] Ordenar: ut ex novis vectigalibus non solum esset pecunia

[51] Missos [esse]

[52] Interfectum [esse]

[53] Tam… quam: “tanto como”

[54] Nulla… in re = in nulla re

[55] Quo: “con lo que”

[56] Quo: Adverbio interrogativo

[57] Quo… conferret: oración subordinada interrogativa indirecta

[58] Ordenar: Conservatis sic suis rebus, illusis Cretensibus ómnibus, Poenus ad Prusiam…

[59] Et… et: “por mar y también por tierra”

[60] Erat pugnandum: perifrástica pasiva “se había de luchar”

[61] Quam plurimas: “las más posibles”

[62] Ordenar: ut omnes concurrant in unam navem regis Eumenis

[63] Id illos facile… pollicetur praemio fore: Estilo indirecto: “Que ellos conseguirían esto fácilmente por la multitud de serpientes. Que él haría que supiesen en qué nave iba el rey. Que si lo capturaban o lo mataban, les prometía que serviría para ellos de gran recompensa”.

[64] Irridendum: Acusativo de Gerundio “para reírse de él”

[65] Alias: “otras veces”

[66] Futuros [esse]

[67] Ipsi, si possent… inventuros: Estilo indirecto: “que ellos mismo, si podían, lo capturaran; que fácilmente encontrarían el lugar donde estaba.”

[68] Sic… ut

[69] Armatos [esse]

[70] Occupatos [esse]

[71] Sibi: Dativo agente con la perifrástica pasiva

[72] Ese retinendam: Infinitivo de la conjugación perifrástica pasiva

[73] Quam: falso relativo, se refiere a vitam de la oración anterior

[74] Quibus… interierit: Interrogativa indirecta

[75] Quo facilius: “para que más fácilmente”

[76] Collatis utrorumque factis: Ablativo Absoluto

[77] Praeferendi: Gerundivo en Nominativo con viri

[78] Qui… sint: Interrogativa indirecta

[79] Quo facilius possit

[80] Huius vitia ineuntis adulescentiae: “los vicios de la primera juventud de este”

[81] Adeo ut: “hasta tal punto que”

[82] Ordiendum est: “se ha de comenzar” Perifrástica pasiva impersonal

[83] Generosus: “de ilustre cuna”

[84] Cum minus esset probatus parentibus: “al ser poco estimado por sus padres” (pero “parentibus” es Dativo)

[85] Res maior: “asunto de importancia”

[86] Neque minus … excogitandis erat: “y no era menos expedito en la acción que en el consejo” (“ y no era menos expedito en las cosas que han de realizarse que en las que han de considerarse”)

[87] De instanibus: “sobre las cosas presentes”

[88] Illustraretur: “se hizo famoso”

[89] Primus… rei publicae: “el primer paso fue para dedicarse a la política”

[90] Ex metallis. “de las minas”

[91] In quo… cum… tum etiam…: “con lo cual no sólo, sino también…”

[92] Quantae saluti fuerit universae Graeciae: Or. Subord. Interrogativa Indirecta. Doble Dativo con SUM

[93] Huius de adventu … esset perlata: “habiéndose esparcido hasta Grecia la noticia de su llegada”

[94] Quo valeret: Interrogativa Indirecta

[95] Natu: “de edad”

[96] Perituros [esse]

[97] Qui si descessissent… universos opressuros: Estilo indirecto: “que si se marcharban la guerra se llevaría a cabo con mayor esfuerzo y más largo tiempo, al ser obligado a perseguirlos de uno en uno; quesi los atacaba inmediatamente, en poco tiempo los cogería a todos.”

[98] Ad depugnandum: Ac de gerundio “para luchar” “a luchar”

[99] Adeo… ut

[100] Tantas… ut

[101] Verens ne: ne dependiendo de verbos de temor “que”

[102] Haec altera victoria: oración nominal. Sobrentiéndase est

[103] Qua: su antecedente es causam

[104] Longe alio: “de manera muy distinta”

[105] Tantam… ut

[106] Instruí: Infinitivo de presente pasivo

[107] Qui… vetarent: Relativo con Subjuntivo con valor final

[108] Missuros [esse]

[109] Alti: Predicativo de viderentur referido a muri exstructi

[110] Tuendo: Dativo de Gerundio “para defender”

[111] Reliqui legati… praecepit: Ordenar: praecepit ut reliqui legati…

[112] Ad muniendum: Acusativo de Gerundio “para defender”, “para fortificar”

[113] Quo: “con esto”

[114] Ne prius… quam “no antes de que”

[115] Atheniensis: Acusativo plural en –is de un tema en –i de la 3ª declinación. Sujeto de saepsisse

[116] … recepturi: Estilo indirecto: “que los atenienses, según su consejo cosa que podían hacer según el derecho común de gentes, habían rodeado con muros a los dioses públicos, y a los de su patria y a los penates para que pudieran defenderlos del enemigo más fácilmente y que con esto no habían hecho algo que fuera inútil para Grecia. Que en efectola ciudad de aquellos se había opuesto como baluarte inexpugnable para los bárbaros; que ya dos flotas reales habían hecho un naufragio ante ella. Que los lacedecominos actuaban mal e injustamente, porque preferían mejor esto, lo que era útil para el gobierno de ellos, que lo que era útil para toda Grecia.

[117] Habitatum concessit: habitatum Acusativo de Supino: “se retiró a vivir”

[118] Hic: Adverbio

[119] Ad Graeciam opprimendam: Acusativo de Gerundivo con ad (valor final) “para oprimir a Grecia”

[120] Timere ne: ne dependiendo de verbos de temor: “que”

[121] Ei: Dativo posesivo

[122] In praesentia: “en el momento presente”

[123] Quo maiore religione se receptum tueretur. “para que lo defendiera, a él acogido, con la mayor escrupulosidad”

[124] Difficile… eum versari: Estilo indirecto: “ que en efecto era difícil que él viviera en un lugar tan próximo de forma segura.”

[125] Satis praesidii: Genitivo partitivo. Literalmente “bastantede protección” = “bastante protección”

[126] Sibi ese pereundum: Perifrástica pasiva, Infinitivo: “que él tendría que haber perecido”

[127] Quam si ero adeptus: “si la consigo” (literalmente: “si la habré conseguido”)

[128] Adeo… ut

[129] Oppressurum [esse] oración de Infinitivo aposición a gratissimum illud

[130] Quae ei panem… opsonium haberet: Estilo indirecto: “Que le proporcionara el pan (de esta región le daban cincuenta talentos cada año); Lámpsaco, de donde tomaba el vino; Miunte, de la que obtenía viandas”

[131] De Graecia opprimenda: Ablativo de Gerundivo: “acerca de oprimir Grecia”

[132] Sepulta [esse]

[133] A cultu… absunt: “están muy lejos de la refinada civilización de la provincia”

[134] Minimeque… saepe: “con muy poca frecuencia”

[135] Ad effimandos animos: Ac. de Gerundivo

[136] Pertinent: “sirven”

[137] Obtinere: “ocupar”

[138] Vergit: “está orientada”

[139] Oriuntur: “comienzan”

[140] Longe: “con mucho”

[141] Quam máximum numerum: “el mayor número posible”

[142] Ad eas res conficiendas: Ac. de Gerundivo

[143] Duxerunt: “decidieron”

[144] Sibi… suscipit: “se hace cargo de”

[145] Conciliaturum (esse)

[146] Indicium: “denuncia”

[147] Causam dicere: “defenderse”

[148] Exequi: “hacer valer”

[149] Neque abest suspicio: “y no falta la sospecha”

[150] Portaturi erant: perifrástica activa

[151] Ad omnia pericula subeunda. Ac. Gerundivo

[152] Molita cibaria: “alimentos molidos” (harina)

[153] Uti = ut

[154] Usi: participio de perfecto de UTOR : “siguiendo su ejemplo”

[155] Qua (Adv.): “por donde”

[156] Singuli: “de uno en uno”

[157] Impendebat: “dominaba”

[158] Ut consecutivo

[159] Vado transitur: “es vadeable”

[160] Sese = se

[161] Existimabant… persuasuros (esse)… coacturos (esse)

[162] Quam maximis potest itineribus: “con las marchas más grandes que puede”

[163] Qui dicerent (Relativo con Subjuntivo, valor final)

[164] Rogare ut… liceat: “que le rogaban que les fuera lícito hacer esto con su consentimiento”

[165] Faciundi = faciendi: Genitivo de Gerundivo

[166] Temperaturas (esse): “se abstendrían de”

[167] Sumpturum (esse)

[168] Si quid… reverterentur: estilo indirecto “que si querían algo, que volvieran…”

[169] Perducit: “construye”

[170] Quo: oración final

[171] Se invito: “contra su voluntad”

[172] More: “según la costumbre”

[173] Prohibiturum (esse)

[174] Ea spe deiecti: “alejados de esta esperanza”

[175] Qua (Adv.): “por donde”

[176] Eo deprecatore: Ablaltivo Absoluto

[177] Gratia: “influencia”

[178] Novis rebus studebat: “se interesaba por las novedades”

[179] A Sequanis impetrat ut…: “consigue de los sécuanos que…”

[180] Futurum (esse)

[181] Mittunt rogatum auxilium: “envían… para pedir ayuda” (Ac. de Supino dependiendo de verbo de movimiento)

[182] Ita se omni… non debuerint: Estilo indirecto: “que ellos habían sido siempre leales al pueblo romano, que no deberían ser destruidos sus campos casi a vista de nuestro ejército, cautivados sus hijos y sus pueblos asolados.”

[183] Spectandum (esse) sibi: Perifrástica pasiva con Dativo Agente

[184] Pontem faciendum curat: (Part. concertado) “se ocupa del puente que ha de ser hecho” (de hacer el puente)

[185] Cum… intellegerent

[186] Si pacem … memoriam proderet: Estilo indirecto: “que si el pueblo romano hacía la paz con los helvecios, irían a aquella parte y allí estarían los helvecios donde César lo mandase y quisiese que estuvieran; pero si persistía en continuar la guerra, que se acordase de la antigua derrota del pueblo romano y del antiguo valor de los helvecios. Que puesto que había atacado de improviso a una única aldea, aunque los otros que habían atravesado el río no pudiesen llevar ayuda a los suyos, que no por este hecho atribuyera a su gran valor o los despreciara a ellos mismos. Que ellos así habían aprendido de sus padres y antepasados a luchar con más valor que a apoyarse en el engaño o en las trampas. Por tanto, no fuera la causa de que este lugar donde se hallaban se hiciese famoso o pasara a la posteridad por una calamidad del pueblo romano y una derrota de su ejército.”

[187] Qui videant (Relativo con Subjuntivo, valor final)

[188] Quas… faciant: Oración subordinada Interrogativa Indirecta

[189] Novissimum agmen: “la retaguardia”

[190] Alieno loco: “lugar desfavorable”

[191] Sublati: “envalentonados”

Leer 1553 veces

Template Settings

Color

For each color, the params below will give default values
Blue Red Oranges Green Purple Pink

Body

Background Color
Text Color

Header

Background Color

Footer

Select menu
Google Font
Body Font-size
Body Font-family
Direction