Instituto Biling&uumle IB  EducamadridEd.M.  CM logofse FSE

email
  • 91-7731854

 Política de privacidad

 

Error
  • JUser: :_load: No se ha podido cargar al usuario con 'ID': 52
Lunes, 16 Octubre 2017 12:46

TAREAS PARA ALUMNOS CON LATÍN I PENDIENTE

Escrito por 
Valora este artículo
(0 votos)

1º PARCIAL

  1. Tipos de palabras: variables e invariables.
  2. Morfología nominal. Concepto de declinación. Enunciado de los sustantivos. Los casos y sus principales funciones
  3. Enunciado de los verbos. Conjugaciones. Temas verbales.
  4. Presente de Indicativo de las conjugaciones regulares y del verbo SUM.
  5. Oraciones simples: Oraciones atributivas. Oraciones transitivas.
  6. Primera declinación. Segunda declinación: sustantivos masculinos y neutros. Adjetivos de la primera clase (2-1-2)
  7. Pretérito Imperfecto de Indicativo.
  8. 3ª Declinación: temas en consonante y en –i. Adjetivos de la 3ª Declinación.
  9. Sustantivación de Adjetivos.
  10. Futuro Imperfecto.
  11. El Predicativo.
  12. Pretérito Perfecto de Indicativo.
  13. Complementos Circunstanciales (Lugar y Tiempo)
  14. 4ª y 5ª Declinación.
  15. Pretérito Pluscuamperfecto y Futuro Perfecto de Indicativo.

                 

      La fundación de Roma: mito e historia. La monarquía. La República. Magistraturas y Asambleas republicanas. El Imperio romano.           .

     

2º PARCIAL

  1. Pronombres personales y demostrativos. Posesivos.
  2. La voz Pasiva: Tema de Presente.         Oración pasiva.
  3. Participios: de Presente Activo, de Perfecto Pasivo. Construcción del Participio: Participio Concertado. Ablativo Absoluto.
  4. Imperativo (voz activa y pasiva)
  5. Voz Pasiva: Tema de Perfecto.
  6. El Pronombre Relativo. Oración subordinada de Relativo.
  7. Presente y Pretérito Imperfecto de Subjuntivo (voz activa y pasiva)
  8. Grados del Adjetivo: Superlativo y Comparativo.
  9. Sintaxis del Superlativo y del Comparativo.
  10. Pretérito Perfecto y Pluscuamperfecto de Subjuntivo (voz activa y pasiva)

Palabras patrimoniales, cultismos. Evolución fonética: vocales y consonantes

La ciudad: edificios públicos civiles La casa. La familia y la educación. Los espectáculos públicos y los edificios en que se celebraban La religión: los dioses, los sacerdotes, los rituales. El ejército.

       

     

       

     

Di a qué declinación pertenecen los siguientes sustantivos[Morfología nominal. Concepto de declinación. Enunciado de los sustantivos. Los casos y sus principales funciones]

mensa -ae 
puer, pueri

nauta –ae

fructus –us

servus -i 
acies, aciei

homo, hominis 
res, rei
sella -ae 
genu, genus 
fagus -i 
bellum -i
porta -ae 
species -ei
mulier -eris 
carmen -inis 
spes -ei 
manus –us  

exercitus -us
scriba -ae

caput, capitis

dies -ei

vir, viri

tempus -oris

Di a qué conjugación pertenece cada uno de los siguientes verbos, y cuál es su tema de presente, de perfecto y de supino: [Enunciado de los verbos. Conjugaciones. Temas verbales]

VERBO

aedifico –as -are -avi -atum 

ago –is -ere, egi, actum

bibo –is -ere, bibi, bibitum

caveo –es -ere, cavi, cautum

colo –is -ere, colui, cultum

credo –is -ere -didi -ditum

cupio –is -ere -ivi -itum

curo –as -are -avi -atum

curro –is -ere, cucurri, cursum

dico –is -ere, dixi, dictum

dico –as -are -avi -atum

doceo –es -ere -cui -ctum

dormio –is -ire -ivi -itum

facio –is -ere, feci, factum

gero –is -ere, gessi, gestum

incipio –is -ere -cepi -ceptum

iubeo –es -ere, iussi, iussum

lego –is -ere, legi, lectum

munio –is -ire -ivi -itum

instituo –is –ere –tui –tutum

sto –as –are, steti, statum   

CONJ. Y TEMA

1ª C. tema en –a

TEMA DE PRES.

aedifica-   

TEMA DE PERF.

aedificav-

TEMA DE SUPINO

 aedificat-

Conjuga el Presente de Indicativo de los siguientes verbos:[Presente de Indicativo de las conjugaciones regulares y del verbo SUM]

sto, stas, stare, steti, statum                sum, es, esse, fui --                  facio –is –ere, feci, factum

video  –es –ere, vidi, visum                  teneo –es –ere, tenui, tentum    iacio –is –ere, ieci, iactum

capio –is –ere, cepi, captum                 venio –is –ire, veni, ventum                  

Analiza y traduce las siguientes formas verbales

Dant

Audis

Dicitis

Dico

Dicunt

Habetis

Laudamus

Praebet

Escribe la forma correcta del Presente de Indicativo:

Paulus …………………. (celebro –as –are) poetas.

Domina ancillam ……………………. (moneo –es –ere)

Marius ………………. (lego –is –ere) multos libros.

Discipulus ………………… (audio –is –ire) magistrum.

Puer …………………… (dono –as –are) rosas puella.

Agnus ………………… (timeo –es –ere) lupum.

Marcus …………………….. (scribo –is –ere) litteras.

Puella ………………………. (invenio –is –ire) violas in horto.

Diana ………………………… (custodio –is –ire) sagittas in pharetra.

Puella ……………………. (ludo –is –ere) cum pupa.

Analiza sintácticamente y traduce las siguientes oraciones: [Morfología nominal. Concepto de declinación. Enunciado de los sustantivos. Los casos y sus principales funciones]

Silva densa et aspera est.

Curarum causa inopia est.

Verae amicitiae aeternae sunt.

Ibi Semper est victoria ubi concordia est.

Divitiae semper discordiarum causa sunt.

In Gallia sunt longae viae.

Diana est dea silvarum.

Est in insula nauta.

Multae sunt in Italia statuae et arae Minervae.

In fabulis sunt magnae historiae.

Discipulae sumus.

Perfidia et invidia saepe amicitias corrumpunt.

Cum laetitia tibicina canit puellaeque saltant

Procellas atque piratarum insidias nautae timent.

Hastis et sagittis insulae incolae piratas repellunt atque familias defendunt.

Puellae diligenter aviae fabulas audiunt.

Puellae rosis mensam ornant.

Romae deae incolas protegunt.

Silvarum fera parvam praedam necat.

Minerva cruentas pugnas diligit.

Syracusarum incolae multas et magnas aras aedificant.

Alauda matronae filiam delectat.

Scriba legit epistulam et in arca ponit.

Vitam fortuna regit.

Analiza sintácticamente y traduce los siguientes textos: [1ª y 2ª declinación. Adjetivos 2-1-2. Pret.Impf.]Pg. 16 Ej. 47

Clarum oppidum Asiae Troia est. Troiani oppidum incolunt atque cum Graecis pugnant, nam Graeci Troiam obsident. Belli causa Priami filius est, nam pulchram Graeciae feminam raptat et secum vehit. Multi dei Graecos iuvant. Multi populi deique Troianos quoque iuvant. Graeci Troianique varia fortuna in latis Troiae campis strenue pugnant. Tandem Graeci Troiam dolo expugnant atque praeclaram victoriam obtienent. Viros, feminas et pueros interficiunt aut capiunt. Oppidi tecta templaque ferro flammaque impie delunt.

Dédalo e Ícaro

Cretae Labyrinthus Daedalum cum filio Icaro claudit. Daedalus fugam petit, sed undique pelagus est. Improviso Daedalus exclamat: “Cretae dominus caelum non possidet!” et subito, ingenii auxilio, humanam naturam superat. Pennas colligit, lino et cera pennas alligat atque humeris suis et Icari aptat. Interea Icarum monet: “Mediam viam caeli tene, fili mei. Nam undae pelagi alias gravant; contra, radii solis urunt”. Postea Daedalus oscula filio dat et in caelum ascendit atque volat et filii alas observat. Sed puer, ob nimium gaudium, mediam viam deserit et in altum caelum volat. At solis radii alarum ceram molliunt et Icarus in undas pelagi praecipitat.

Instituta antiquorum Scytharum insueta erant: nam Scythiae incolae neque agriculturam neque mercaturam exercebant nec sub tectis habitabant, sicut alii populi, sed loca deserta et inculta cum magnis armentis continenter peragrabant. Feminas liberosque in plaustris vehebant: nam domicilia perpetua non habebant, sed plaustra adhibebant, beluarum coriis contecta, contra caeli inclementiam.

El rapto de las sabinas:

Romulus, Martis et Rheae Silviae filius, in monte Palatino urbem Romam aedificat. Multitudinem finitimorum in civitatem adscribit, copias comparat, senatores creat. In urbe tamen gravis erat mulierum penuria; tum Romulus invitat ad ludorum spectaculum omnes gentes Urbis Romae vicinas. Inter ludos, Romani iuvenes raptant virgines Sabinas. Tunc Sabini bellum Romanis movent. Sed miserum bellum parat laetam pacem. Precibus et lacrimis mulieres impellunt maritos et patres ad pacem et ad amicitiam. Sabini et Romani parent consiliis mulierum et regnum consociant.

El rapto de Proserpina

Ceres clara frugum dea erat et multas urbes in Sicilia possidebat. Proserpina, venusta Cereris filia, iucunde per prata cum comitibus errabat et varios veris flores in agris apud urbem Hennam colligebat. Pluto, amore incensus, puellam rapere uxoremque ducere statuit. Inferorum rex e Tartarea spelunca evadit, virginem abripit et in regnum suum portat. Perdiu Ceres filiae fortunam ignorat, ideo taedas ex Aetnae vertice inflammat ac puellam per universum orbem terrarum diu noctuque quaerit: tota loca clamoribus et querelis personabant. Interea natura languebat, quia Ceres agros et fruges neglegebat. Denique dolor miserae matris patrem deorum hominumque commovet: Olympi dominus Plutonis facinus deae aperit aequasque condiciones pacis inter Cererem et Plutonem statuit.

[Adj 3ª Declin.]

Laus adsentatoris grata non est gravi homini.

Iudicia multitudinis credulae sunt mutabilia.

Nomina multorum poetarum sunt illustria.

Somnus morti similis est.

Ros matutinus herbis salutaris est.

Nectar dulce erat et diis deabusque gratum.

 Adulescentibus praecepta senum utilia sunt.

Iudex est custos et vindex iustitiae.

Senex agricola iugum ligneum bovi aptat.

Leones sunt robusta et ferocia animalia.

Nota est vis ferocis leonis et maculatae tigris.

Agrorum incolae et omnes mercatores vetera nemorum numina honorabant.

El sacrificio de Tántalo: [futuro Impf.]

Tantalus Lydorum rex erat, clarus inter homines ob magnas divitias et diis deabusque carus. Saepe igitur Iuppiter Tantalum in Olympum vocabat atque ad Superorum epulas admittebat. Sed Lydorum rex Iovis consilia in caelo audit et in terris hominibus nuntiat; praeterea furtum facit ambrosiae et nectaris divini. Ob tanta facinora Iuppiter Tantalum ex Olympo pellis, in Inferos deicit et saeva poena punit. Tantalus in pañude Stygia in perpetuum stabit, sed siti ardebit: nam si os ad aquam admovebit, aqua statim recedet. Rami cum multis et iucundis pomis ante oculos pendebunt, sed, si Tantalus brachium sublevabit, venti arboris ramos ad altas caeli nubes extollent. Ideo supplicium famis et sitis Tantalum in palude Stygia in perpetuum excruciabit. Praeterea saxum immensum, perpetuae minae, miseri capiti impendebit.

El trágico fin de Hércules [Pret. Perf.]

Herculis, fortis celebrisque viri, finis valde tristis fuit. Nam uxor eius Deianira, propter invidi Nessi centauri fraudem, coniugi venenatam tunicam donavit. Hercules tunicam incaute induit et statim acre et letale venenum in viri corpus penetravit. Tum Hercules forti dolore insanivit, lignorum struem coacervavit et incedndit; deinde in rogum inscendit et forti animo finem imposuit vitae dolorique. Antiqui Graeci, Herculis omnium beneficiorum conscii, virum in deorum numero collocaverunt.

Eneas

Vergilius poeta miseram oppidi Troiae fortunam fugamque Eneae narravit. Milites Graeci, postquam Troiam invaserunt, flammis civitatem absumpserunt, divitias oppidi diripuerunt praedamque magnam fecerunt. Aeneas cum paucis sociis, parvulo filio et sene patre Troiam reliquit, novas terras requisivit et in Africam appulit, ubi Dido regina Troianis profugis hospitium praebuit. Tandem Aeneas post longam moram regnavit Italiamque petivit.

[Predicativo]

Agni territi fugiebant.

Marium amicum sincerum puto.

Pueri et puellae in prato laeti ludebant.

Lusciniae in silvis superbi canunt.

Pelagus atrum et profundum timido nautae apparebat.

Pontificem deinde Numam Marcium, Marci filium, ex patribus legit.

Arbores florentes sunt indices veris.

Cimbrios y teutones

Antiquis temporibus Cimbri et Teutoni in Germania habitabant. Postea in Galliam migraverunt. Alpes transmiserunt, feraces Italiae regiones ferro vastaverunt et funestas clades populo Romano comparaverunt. Contra barbarorum populationes Romani Caium Marium consulem cum ingentibus copiis miserunt. Marius primum Teutonos apud Aquas Sextias in Gallia Transalpina devicit, postmodo Cimbros apud Campos Raudios in Padana regione profligavit; sic populum Romanum a barbarorum incursionibus liberavit. Nam Germanorum gentes apud Campos Raudios per Italiae solum non amplius processerunt, sed consciae virtutis Romanorum cum reliquiis copiarum Alpes iterum superaverunt et in Germaniam remeaverunt. Cum ergo Marius ad Urbem revertit, cuncti cives obviam duci victori processerunt, atque ob tantas victorias honorem decreverunt.

[Complementos Circunstanciales]

Est magna copia plantarum in silvis.

De planta merulae descendunt et escam in area captant.

Per parvam insulam rivus fluit.

In opaca umbra silvarum alaudae et merulae sunt.

Piratae in insulam perveniunt.

Agricola e casa discedit.

Ex insula piratae in terram veniunt

Agricola in silvarum umbra recubat.

Nuntius ad oppidum festinabat.

Alba, Latii oppidum, contra Romanos bellum facit.

Athenarum incolae per Graeciam fugiunt et Thebas adpropinquant.

Graeci pueri saepe adulescentiam non sine bello agebant.

Domina vivit in villa cum ancillis.

Post pugnam Persae Athenis fugiunt.

Colubri in agrorum herbis pueros fugant.

Romani cum adversariis pugnabant victoriamque sperabant.

[4ª  y 5ª decl.]

Cordis situs est  in sinistro latere pectoris.

Consulis iussu, dux parva militum manu cum hostibus proelium commisit.

Vos in agris cantus avium audietis; nos domi fletus gemitusque puellarum saepe audiemus.

Terrae motus multas domos et publica aedificia delevit.

Pandorae cantus aegrotum puerum delectat.

In fluminibus ac lacubus multa genera piscium sunt.

Antiqui homines in specubus vivebant.

Hostes equitatu peditatuque suo cum exercitu nostro pugnabunt.

Olim reges exercitus ducebant; nunc consules exercituum duces sunt.

Fluctus maris saepe sunt sepulcrum multorum navigatorum.

Silvae et campi, montes et specus, lacus, rivi et flumina, sunt domicilia multorum animalium.

Morsus aspidis est mortifer.

Otium splendidas urbes ad perniciem saepe duxit.

In Britannia aestate dies longi sunt, noctes breves.

Magnam spem in te habeo.

Litterarum studia in adversis rebus perfugium ac solatium praebent.

Plato, Graecus philosophus, clarum opus de re publica scribebat.

Caesar non solum rei militaris peritus erat, sed etiam litterarum.

Exercitus privato consilio et privata impensa comparavi; rem publicam in libertatem vindicavi.

Cives impii perniciem rei publicae paraverunt atque ea re multi boni cives cum magna rei publicae pernicie in acie ceciderunt.

Ulises y los Cíclopes [Pret. Plusc]           

Postquam Ulixes eiusque comites in Africae litoribus lothofagos cognoverantet dulcis loti crudelem suavitatem vitaverant, brevi tempore ad Cyclopum insulam pervenerunt. Cyclopes genus ferum et agreste erant: in speluncis lapideis iuxta mare in orientali Siciliae ora antiquis temporibus fuerant. Ingenti corporis vi praediti, unum oculum in media fronte habebant salubremque pastorum vitam inter oves agebant. Famem piscibus vel ovium carne vel caseo extinguebant, sitim lacte. Ulixes cum paucis sociis in Polyphemi speluncam intraverat, at Cyclops, qui hospitalitatis immemor erat, infelices homines in antro clausit et nonnullos etiam interfecit editque; nam, Cyclopes omnia deum hominumque iura despiciebant. Ulixes tamen, vir ingenti calliditate, Polyphemum singulari artificio decepit: postquam Graecus vir ei multum vinum praebuerat quod Cyclops biberat, in somno turpe monstrum oculo privavit et tali modo praeceps e triste spelunca tandem evasit, incolumis et felix.

2º PARCIAL

[Pron. Pers]

Ego sum tu, tu es ego, unanimi sumus.

Si vos valetis, nos valemus.

Heu! Tu promittis ad cenam nec venis.

Nos omnes sumus homines mortales.

Conscientia est iudex in nobis.

Proximus sum egomet mihi, tute tibi.

Parentes tui, puer optime, semper habent te secum.

Caesar quattuor secum legiones duxit et aciem instruxit.

Homo invidus sibimet inimicus est.

Inflat se tamquam rana.

Gratias tibi ago, quod frequenter mihi scribis.

[Pron. Pos]

Grata mihi est memoria tua mei.

Felcitas parentum nostrorum nobis pergrata est.

Caesar suos milites ad castra mittit.

Terentio tribuno, amico meo, mea bona liberosque meos libenter committo.

Verba mea animos conciliant, vestra ad discordiam excitant.

Fili mi, mecum semper es et mea tua sunt.

Narcissus effigiem suam in liquore videt.

[Demost. HIC, ISTE, ILLE]

Haec vita me valde delectat.

Huius rei causae omnibus ignotae sunt.

Deum maxime Mercurium Galli colunt.

Huius sunt plurima simulacra.

Huic ab adulescentia bella intestina, caedes, rapinae, discordia civilis grata fuerunt, ibique iuventutem suam exercuit.

Cur istius hominis facinora defendis?

Nostri milites illud genus pugnae ignorabant.

Omnes illius generis sententiae adversi erant.

Tibi gratus ero istis consiliis.

Haec dona probamus, illa autem contemnimus.

Illo tempore Romae hostes vicerunt et Romae triumphum egerunt.

Ista tua verba turpia sunt.

Illo die Caesar hostium oppidum ante solis occasum expugnavit.

Non omnes discipuli sunt pares: hi sunt diligentes, illi pigri; hic est attentus, ille non attentus.

Hannibal et Caesar fuerunt summi imperatores: huic idus mortiferae fuerunt, illi venenum.

[Demost. IS]

Galli Caesarem et eius equitatum timebant.

Clementiae civitatisque eius multa et magna documenta sunt.

Megarenses Atheniensibus finitimi erant, sed iis dispares.

Nos exsultabamus; ii autem victoriae nuntium etiam ignorabant.

[Demost IDEM, IPSE]

Non omnibus aegris eadem auxilia conveniunt.

Lupus et agnus ad eundem rivum pervenerant.

Tu mihi semper idem eris.

Non omnibus eadem placent: non omnes enim earundem rerum cupidi sunt.

Canis et lupus animalia eiusdem generis sunt, sed non eorundem morum.

Non semper idem floribus est color.

Saepe fratribus idem vultus est, sed non idem ingenium.

Sapiens semper eundem animum et in rebus adversis et in rebus secundis servabit.

Reliquos aditus locus ipse per se munitioque defendit.

Amnis fluebat sub ipsis radicibus montis.

Arma ipsa de manibus civium ceciderunt.

Virtus ipsa veras amicitias conciliat et eas servat.

Hannibal Alpes ipsas, usque ad id tempus invias, sibi patefecit.

Stulti homines virtutem ipsam contemnunt.

[Pas tema presente. Or. Pasiva]

Anno sexcentesimo quarto ab urbe condita, tertium bellum contra Carthaginem suscipitur.

Tempora mutantur, et nos mutamur in illis.

Vites apud priscos propter magnitudinem inter arbores numerabantur.

Roma interim crescit Albae ruinis. Duplicatur civium numerus; Caelius additur urbi mons et eam sedem Tullus regiae capit ibique deinde habitavit.

Agitabatur magis magisque in dies animus Catilinae ferox inopia rei familiaris et conscientia scelerum.

Omnes vici atque omnia aedificia incendebantur, pecora interficiebantur, praeda ex omnibus locis agebatur.

Caius Gracchus propter suam eloquentiam validus et disertus existimabatur.

Multae et argutae Phaedri poetae fabulae de virorum vitiis cognoscebantur.

Ennius, antiquus et clarus poeta, dicebat: “Spernitur orator bonus, horridus miles amatur.”

Ex tota urbe in forum concurritur.

Mucio Escévola

Mucii Scaevolae clara historia a Romanis traditur. Post Tarquinii Superbi exilium, a Porsenna, Tuscorum rege et Tarquinii amico, Roma obsidebatur. Mucius Porsennam occidere in animo habebat, sed eum ignorabat; itaque non Porsennam, sed alium virum gladio transfigit. Mucius statim capitur; gladio privatur et ante Porsennam ducitur. Interim ob sacrificium foculus prunis plenus adducebatur: dexterum bracchium in focum Mucius imponit, et dicit: “Hoc bracchium errabat, hoc bracchium nunc punietur.” A foco Mucii bracchium consumitur: itaque “Scaevola” appellatur, quia “scaeva” sinistra significatur.

[Abl. Absolutos]

Senectute adpropinquante, corporis vires languescunt.

Artes innumerabiles reperiuntur, docente natura.

Dux, hostium copiis fugatis, milites in castra reduxit.

Hannibal, mitescente iam hieme, Casilinum revertit.

Hannibal, eductis ex hibernis militibus, Casilinum revertit.

Ea re impetrata, sese omnes flentes Caesaris ad pedes proiecerunt.

Rex, portis clausis, in urbem non introducitur.

[Abl. Absoluto: Cicerone consule]

Caesare duce, Romani Galliam subegerunt.

Urbe incensa, Nero Christianos accusavit.

Milites legionis septimae locum ceperunt hostesque ex silvis expulerunt, paucis vulneribus acceptis.

Repaso participios

Legati venerunt pacem petentes.

Audentes fortuna iuvat.

Legati a Saguntinis Romam mittuntur auxilium orantes.

Catone censore, severa fuit Romae morum disciplina.

Hominibus laborantibus fortuna favet.

Alpibus superatis, Hannibal in Italiam venit.

[Imperativo presente activo y pasivo] A partir de aquí da la evolución fonética de las palabras marcadas

Audi, amice, tibicinam!

Musca, araneae insidias vita.

Avenam in aream, impigri servi, vehite.

Puellae, libenter pulchras Phaedri fabulas legite.

Albis liliis rubrisque rosis deorum aras ornate.

Bonus sedulusque es, puer.

Magistri, pueros libenter erudite.

In rivo rubras rosas lege, dilecta puella, tuamque comam orna!

Primus tace, ultimus dic.

Venus, pulchritudinis dea, Alexandro Paridi promittit: “Alexander, me pulcherrimam existima, mihi pomum concede.”

[Pasiva del tema de Perfecto]

Multae iniuriae a Tullia, Ciceronis filia, aequo animo pro familiae bono toleratae sunt.

Legati Carthaginiensium pacem a Scipione petiverunt. Ab eo ad senatum Romam missi sunt.

Caesar a Bruto aliisque coniuratis necatus est.

A Tarquinio Superbo, ultimo Romanorum rege, templum Iovis Capitolini aedificatum est.

Ob invidiam ab Atheniensibus Themistocles damnatus est.

A Phoenicibus variae artes excogitatae sunt.

Cyrus, Romulus et Remus inter pastores educati sunt.

Costumbres de los espartanos

Ab antiquis scriptoribus saepe nobiles Lacedaemoniorum civium sententiae memorantur. Spartanus miles, dum claudus ad pugnam descendit, ab amico nimia temeritate increpitus est. Sic fortis vir respondit: “Claudus sum, sed propositum meum est pugnare, non fugere”. Alius Spartanus vir, cum ingens bellum cum Persis imminebat, postquam amicus dixit: “Persae sagittis solem obscurabunt”, bono animo respondit: “Bene narras: in umbra enim pugnabimus!” Nec omitto aliud Laconicae virtutis exemplum: postquam hospes patriae muros altos latosque Lacedaemonium viro ostendit, Spartanus dixit: “Si mulieribus tantos muros comparavistis, recte fecistis, si autem vestrae urbis viris, turpiter”.

Lacedaemonii Athenarum incolis suum imperium maritimum cesserunt.

Id non solum meum certum consilium est, sed etiam vestrum.

Socii pro nobis pugnant et imperium nostrum nobiscum simul virtute et industria conservant.

Mea mihi conscientia pluris est quam omnium sermo.

Nostri celeriter ad arma currunt.

Antonius sua manu litteras scripsit.

Fili mi, tu semper mecum es et omnia mea tua sunt.

Teseo

Post Minotauri necem Theseus e Labyrintho incolumis evasit et patriam versus cum Ariadna navigavit, sed postea puellam super scopulos in Naxo insula dormientem reliquit. Frustra venusta puella lacrimarum flumen profudit, frustra acerba verba et inutiles preces numinibus convertit. Olim autem puellam apud pelagi ripas sopitam conspexit Bacchus comae ad solis radios fulgebant et brachia molliter remissa iacebant. Bacchus, subito amore incensus, appropinquavit et: “Nimis”, inquit, “oculi tui fleverunt, nunc rursum subridere debent: nisi gratum amorem recusas, uxor mea eris, simulque perenni vinculo amoris coniuncti vitam degemus”. Talia verba statim Ariadnae animum recreaverunt atque confirmaverunt. Tum Bacchus coronam auream puellae capiti imposuit, sed cum corona Ariadnae frontem tetigit confestim in auras assurrexit: coronae gemmae ad astra pervenerunt et in Coronae sidus se converterunt.

[Grados del Adjetivo]

Veterrimi amici sunt sincerissimi.

Pedes aranearum sunt gracillimi.

Columba est timida, lepus timidior, cervus timidissimus.

Doctrina est bona, valetudo est melior, virtus est optima.

Equus est magnus, camellus maior, elephans maximus.

Malus est error, defensio erroris est peior, medacium est pessimum.

Cervus est animal timidus quam lepus.

Cervus et lepus sunt animalia timidiora quam canis et lupus.

Aetna est Siciliae mons celsissimus.

Nigrae vulpes sunt rarissimae.

Lycurgus Lacedaemonius severissimarum iustissimarumque legum auctor fuit.

Paucis carior est fides quam pecunia.

Amicus magis necessarius quam ignis et aqua est.

Dentes ossibus duriores sunt.

Ventorum frigidissimus est aquilo.

Nihil virtute praeclarius est.

Aurum et argentum sunt metalla nobiliora.

Camellus utilissimus est.

Themistoclis nomen quam Solonis illustrius est.

Nulla urbs Siciliae est illustrior quam Syracusae, Graecorum colonia.

Nullum vitium avaritia tetrius est.

Socrates omnium hominum sapientissimus fuit.

Lupi habent visum, auditum et odoratum acerrimum.

Luce sunt clariora nobis tua consilia.

Vespasianus pecuniae avidior fuit.

Melior tutiorque est certa pax quam sperata victoria.

Hannibalis exercitui iter ad Italiam per Alpes in discensu multo difficilior fuit quam in ascensu, quoniam pleraque itinera Alpium ab Italia et breviora et arrectiora sunt.

[Pronombre Relativo. Oración subordinada de Relativo]

Pulchrum Catulli libellum expectabamus, quem nobis promisisti.

Semiramis, cuius nomen illustre est, regina potens et bellicosa fuit.

Omne animal, cui sanguis est, habet etiam cor.

In superiore capitis parte est cerebrum, in quo sensuum instrumenta sunt.

Hoc illis narro, qui me non intelligunt.

Est locus in carcere, quod Tullianum appellatur.

Homo, cuius filius sum, meus pater est.

Amicae cum falsis aureis armillis in triclinium, quod in tablino est, nobiscum venient.

In quibus fluminibus plurimae rupes sunt, in iis navigatio periculosa est.

[Falso Relativo]

Homerus fuit praeclarus poeta; qua re etiam nunc pueri eius carmina perlegunt.

Primus Hercules Graius Alpes superavit; quam ob rem hodie saltus, ad quem Hercules pervenit, Graius appellatur.

Alejandro Magno

Res mirabiles de Alexandro Magno dicuntur. Nam nocte qua eum mater concepit, ingens serpens apparuit, qui corpus eius circumvolvebat; eadem die, duae aquilae supra culmen domus patris eius sederunt, quasi omen duplicis imperii: Europae et Asiae. Praeterea, ea die, eius pater nuntium duarum victoriarum accepit: alterum belli Illyrici, alterum certaminis Olympici, in quod quadrigarum currum miserat; id omen universo orbis terrarum victoriam infanti portendebat. Is enim, admodum iuvenis, immensum imperium condidit.

[NOTA: Tienes que dar la evolución fonética de las palabras remarcadas en amarillo, es decir, explicar los cambios fonéticos que han sufrido y el resultado final de la evolución]

Leer 1741 veces

Template Settings

Color

For each color, the params below will give default values
Blue Red Oranges Green Purple Pink

Body

Background Color
Text Color

Header

Background Color

Footer

Select menu
Google Font
Body Font-size
Body Font-family
Direction